En 1075, Adhémar, évêque d'Angoulême, donne à l'abbaye de Baignes en Saintonge l'église de Feuillade (Foliata), avec l'accord d'Itier Malet qui en était le prêtre, et de Robert Vigier, son seigneur :

De ecclesia de Foliata.
1075.

Anno Mmo LXXVmo, Iterio abbate conventum Beanie more patris quasi ex se genitum gubernante, Ademarus Engolismensis episcopus, ecclesiam sancti Nathalis nomine Foliatam, prothomartyri Stephano dedit; et eodem episcopo auctorizante, Iterius Malet cujus proprium erat, et Rotbertus Vicarius qui in fevo habebat, hoc donum concesserunt, ac in presentia memorati abbatis monacorumque suorum, hoc affirmaverunt. Hujus rei testes sunt, ipse domnus episcopus, atque Mainardus monachus, et Constantinus de Loevilla, et Willemo Andrea, et alii plures. Hoc donum auctorizavit Willelmus archidiaconus, concedente Golferio presbytero qui tenebat illo die ecclesiam.

Source : Cartulaire de l'abbaye de Baignes, de l'abbé Cholet.