Donation de l'église de S. Pierre-du-Moutier faite par l'évêque de Limoges au monastère de S. Martial. — 1150. Orig. Sc. perdu.

Arch. dép. de la Haute-Vienne, fonds S. Martial, n° prov. 9162.

Ego Geraudus, Dei gratia Lemovicensis episcopus, divina favente pietate, domno abbati Alberto fratribusque sanctissimi patris et apostoli nostri Marcialis. Speciali devotione convinctus, largitiones et helemosinas predecessorum nostrorumkaritate benignacupiens ampliare, jamdicto abbati fratribusque dono et concedo ecclesiam sancti Petri que vocatur Monasterii cum suis omnibus pertinentiis et integritate possessionum suarum, quatinus eadem ecclesia ad sancti Marcialia cenobium deinceps jure perpetuo pertineat, salvis justiciis et redditibus episcopalibus. Hujus reigratia, pia vicissitudine, domnus abbas et fratres mihi concesserunt ut post decessum meum in regula nomen meum annotetur et anniversarium ecclesiastico more persolvatur, celebrato in conventu fratrum generaliter officio et missa. Si quis autem usu temerario huic nostrae donationi coutrariusesse presumpserit, anathematis supplicio donec resipiscat dampnetur. Hec autem acta sunt anno ab incarnato Domino M° C° L°, in presentia venerabilium fratrum nostrorum canonicorum sancti Stephani Heliæ Gauterii, archipresbiteri et Petri de Luro, Willelmi monachi, prioris sancti Marcialis, Hugonis monachi. capicerii, Rotgerii monachi, helemosiaarii et aliorum multorum.

(Bulletin de la Société des lettres, sciences et arts de la Corrèze, 1884)